Quam similia sint latrociniis regna absque iustitia.
Remota itaque iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia? quia et
latrocinia quid sunt nisi parua regna? manus et ipsa hominum est,
imperio principis regitur, pacto societatis adstringitur, placiti lege
praeda diuiditur. hoc malum si in tantum perditorum hominum accessibus
crescit, ut et loca teneat sedes constituat, ciuitates occupet populos
subiuget, euidentius regni nomen adsumit, quod ei iam in manifesto
confert non dempta cupiditas, sed addita inpunitas. eleganter enim et
ueraciter Alexandro illi Magno quidam conprehensus pirata respondit. nam
cum idem rex hominem interrogaret, quid ei uideretur, ut mare haberet
infestum, ille libera contumacia: quod tibi, inquit, ut orbem terrarum;
sed quia id ego exiguo nauigio facio, latro uocor; quia tu magna classe,
imperator.
Augustinus
De Civitate Dei
Nessun commento:
Posta un commento