Thursday, December 10, 2015

Hildegard von Bingen


Ego summa et ignea vis,
quae omnes viventes scintillas accendi,
et nulla mortalia efflavi,
sed illa diiudico ut sunt,
circu[m]euntem circulum
cum superioribus pennis meis,
idem [id est] cum sapientia circumvolans,
recte ipsum ordinavi.
Sed et ego ignea vita substantiae divinitatis
super pulchritudinem agrorum flammo,
et in aquis luceo,
atque in sole, luna et stellis ardeo,
et cum aereo vento quadam invisibili vita,
quae cuncta sustinet, vitaliter omnia suscito.
Integra namque vita sum,
quae de lapidibus abscissa non est,
et de ramis non fronduit,
et de virili vi non radicavit,
sed omne vitale de me radicatum est.
Rationalitas enim radix est, sonans vero verbum in ipsa floret.
Unde cum Deus rationalis sit …
[Liber Divinorum Operum (The Book of Divine Works), I.I.2]
Post a Comment